- Y
- YGraeca penitus vocalis est, neque a Latinis, nisi in vocabulis Graiae originis adhibetur. Apud eosdem in U mutatur, unde δύω, μῦς, σῦς, τύρβη, etc. Latine duo, mus, sus, turba, etc. Sic a κῦμα, cumatilis, color est; hoc tamen discrimen inter utramque vocalem, quod Y. exilius sonuerit. A Palamede inventa, ad imitationem volatus gruum. Pythagorae quoque litera dicta est, eo quod duobus suis ramis, duo omnium rerum extrema: Virtutem et Voluptatem, denotaret. Hinc Persius, Sat. 3. v. 59.Et tibi quae Samios deduxit litera ramos,Surgentem dextrô monstravit limite callem.Et Virgisius, locô iam citandô:Litera Pythagorae, discrimine secta bicorni, etc.Ausonius quoque de lit. monos. v. 9.Pythagorae bivium ramis pateo ambiguis Y.Nec tamen semper hanc picturam quam hodie habuit obtinuit: Olim enim unum eius cornu rectum, alterum proclive ac tamen praeceps fuisse monet auctor veteris carminis modo memorati, quod in Catalectis Virgilianis, legitur. Finale Y. in nominibus Graecis, Latini semper corripiunt. Vide Ciceron. de Orat. Vossium in Aristarcho, l. 1. c. 12. ut et vocem, Palamedes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.